monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 70, 6
Nec statim prava opinione fallaris, contra Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri, exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt. Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti venit in mentem, non te ignorare quod semper a doctis viris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forte propter amorem historiarum Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit. Cui quaeso ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum, talpa contemnat. Dives, ut cernis, ad disputandum materia; sed iam epistularis angustia finienda est.